- One Columnprofectus inde Abraham in terram australem habitavit inter Cades
etsur et peregrinatus est in Geraris dixitque de Sarra uxore sua soror mea est
misit ergo Abimelech rex Gerarae et tulit eam venit autem Deus ad
- Abimelech per somnium noctis et ait ei en morieris propter mulierem quam
tulisti habet enim virum Abimelech vero non tetigerat eam et ait Domine num
gentem ignorantem et iustam interficies nonne ipse dixit mihi
- soror mea est et ipsa ait frater meus est in simplicitate cordis mei et
munditia manuum mearum feci hoc dixitque ad eum Deus et ego scio quod simplici
corde feceris et ideo custodivi te ne peccares in me et non dimisi ut tangeres
eam
Enter the WCAG 2.0
document at
this point